Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[305]
reliqui qui tum principes numerabantur in magistratibus
erant cottidieque fere a nobis in contionibus audiebantur.
Erat enim tribunus plebis tum C. Curio, quamquam is
quidem silebat, ut erat semel a contione universa relictus;
Q. Metellus Celer non ille quidem orator, sed tamen non
infans; diserti autem Q. Varius C. Carbo Cn. Pomponius,
et hi quidem habitabant in rostris; C. etiam Iulius aedilis
curulis cottidie fere accuratas1 contiones habebat. Sed me
cupidissimum audiendi primus dolor percussit, Cotta cum
est expulsus. Reliquos frequenter audiens acerrimo studio
tenebar cottidieque et scribens et legens et commentans
oratoriis2 tantum3 exercitationibus contentus non eram. Iam
consequente anno Q. Varius sua lege damnatus excesserat;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.